NAUMBURGUM

NAUMBURGUM
NAUMBURGUM
vide NEOBURGUM Addo hic, quod sit hodie sub proprio Principe, ex familia Electorali Saxonica. Cum enim Iohannes Georgius I. Elector, qui decessit. A. C. 1656. ex Magdalena Sibylla Brandeburgica, quautor filios reliquisset: Primogenitus quidem Ioh. Georgius II. Patri in Electoratu successit, reliqui vero portionem aliquam paternae hereditatis sic nacti sunt ut Augustus, natus A. C. 1614. Coadiutor Magdeburgicus Barbiensem Comitatum nactus sit: Christianus Mersburgium Episcopatum et Lusatiam inferiorem possideat: minimus tandem natu Mauritius, Naumburgium Episcopatum sit sortitus. Natus hic A. C. 1619 prudentiae et multae virtutis laude insignis Citizae, ubiarcem Moritzburg dictam condidit, habitat, et nuper in militia tuendo Imperio conscriptâ legionem Equestrem, Circuli Saxonici superioris nomine, ducendam suscepit. Primis nuptiis Hedvigem Sophiam Holsatam sibi iunxit A. C. 1650. quae sine prole decessit A. C. 1652. Alteris Dorotheam Mariam agnatam ex Vinariensibus (filiam Wilhelmi Ducis Saxoniae in Weimar, defuncti A. C. 1662. et Eleonorae Dorotheae Anhaltinae) quae A. C. 1656. ducta Eleonoram ei Magdalenam (natam 1658. denatam 1661.) Wilhelminam Eleonoram (natam et denatam 1659.) et tres filios genuit, defuncta A. C. 1675. In cuius locum successit et desiderium defunctae, quam matrem omnes subditi colebant, leniit tertia uxor Sophia Elisabetha Holsata. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 162. et Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Saxon.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • CAROLUS I — I. CAROLUS I. Gonzaga, Mantuae Dux. II. CAROLUS I. cognomine Martellus, fil. Caroli Claudi, Neapolitan. et Siciliae Regis natus est A. C. 1272. coronam Hungariae A. C. 1290. nactus, ex Maria, nepos Stephani V. et Ladislai IV. Andream cognomine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHRISTIANUS II — CHRISTIANUS II. prioris filius, Patri in Electoratu successit, tutore agnatô Fridericô Wilhelmô Alteburgicô, Quem partium Ducem nacti Flacciani cum essent, dissentientes ab Ubiquitatis dogmate in carcerem rursus compacti, Nicolaus Crellius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CITIZUM — vulgo Zeitz, urbs Misniae in Saxonia superiore olim sede Episcopali clara, quae post Naumburgum est translata. Sub dominio Episcopi Naumburgensis 5. leuc. Germanic. a Lipsia in Austrum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MISNIA vulgo MEYSSEN — MISNIA, vulgo MEYSSEN superioris Saxoniae provincia, satis ampla, inter Salam et Albim fluvios posita, quam olim Hermanduri, et Sorabi Slavorum natio habuerunt. Eius montana sunt feta mineris. Baudrand.terminatur, a Septentrione Saxoniâ et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALAS — Germaniae flumen Strabo, inter quod et Rhenum Drusus occubuit. Saal hodie vocatur, e Sudeto monte nascens, et in Albim ad Calbam oppid. Saxoniae influens. Ferrar. Oritur in Franconia, dein per Thuringiam labens, inibi Salfeldam et Ienam rigat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SORABI — populi Germaniae in Misnia et Saxonia: quorum tractus Sirbia, et loca Sorbec, ac Servestein dicuntur. Aimoino ponitur in Dalmatia. Servei hodie quibusdam. Contra hos Naumburgum muniit Carolus M. cuius filius Ludovicus Pius illos repressit, A. C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIMARIA — vulgo WEIMAR, urbs Thuringiae, ad Ilm amnem, 3. milliar. Germanic. ab Erfordia in Ortum, Ienam versus 2. et Naumburgum 5. olim Ottonis Imperatoris sedes, sub Duce e domo Saxonica. Hinc Bernardus Dux Weimar. bellô celeberrimus, mortuus A. C. 1639 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”